Hľadaný výraz: Joz 21,1-8, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
1 Accesseruntque principes familiarum Levi ad Eleazarum sacerdotem et Iosue filium Nun et ad duces cognationum per singulas tribus filiorum Israel 2 locutique sunt ad eos in Silo terrae Chanaan atque dixerunt: “ Dominus praecepit per manum Moysi, ut darentur nobis urbes ad habitandum et suburbana earum ad alenda iumenta ”. 3 Dederuntque filii Israel Levitis de possessionibus suis, iuxta imperium Domini, civitates illas et suburbana earum. 4 Egressaque est sors in familias Caath: et acceperunt filii Aaron sacerdotis de tribubus Iudae et Simeon et Beniamin civitates tredecim. 5 Et reliqui filiorum Caath, id est Levitae, acceperunt de tribubus Ephraim et Dan et dimidia tribu Manasse civitates decem. 6 Porro filiis Gerson egressa est sors, ut acciperent de tribubus Issachar et Aser et Nephthali dimidiaque tribu Manasse in Basan civitates numero tredecim. 7 Et filiis Merari per cognationes suas de tribubus Ruben et Gad et Zabulon urbes duodecim. 8 Dederuntque filii Israel Levitis civitates illas et suburbana earum, sicut praecepit Dominus per manum Moysi, singulis sorte tribuentes.

1

mail   print   facebook   twitter